[299] EPISTOLA XCIX. Clarissimo Consultissimoque Viro REMBARTO ACKEMA I. U. Doctori, Domino & Amico suo honorando. Leram Frisiorum. S. Ex sceda, Vir Clariss. quam M. BUCHO WIARDA ad me transmisit, intelligo, EUSZUMANOS declarationem aliquam fecisse ad proximas meas literas, quas ad ipsos dedi: sed scire te velim, me nihil literarum ab illis accepisse. Voluntatem autem meam satis tibi aperui, literis quas D. HOLTMANNO una cum Annot. meis in Divum Iohannem tradidi. Nunc nihil habeo, quod illis addam. Sed amanter te rogo, ne patiaris praedictum HOLTMANNUM inde discedere, quin illud negotium confectum mihi reddatis. Quomodocunque egeritis id mihi gratum & acceptum erit. Scripta mea omnia accepisse te omnino spero. Si quid ex iis descripseris. Id quaeso revidendum mihi cum D. HOLT. remittas. Authenticum vero apud te serva, donec tuum receperis. Ubi & abs te & a BUR. omnia descripta fuerint; significabo tibi, quid iis factum cupiam. Nunc in manu habeo praeclarum Commentarium in .... artic. Fidei, quem ex Germanica lingua in Latinam transfero. Bene vale, Fr. Amantissime, in Eo, qui nos diligit CHRISTO DOMINO & DEO nostro. Uxori & lib. omnem a me salutem & amorem. Coloniae, IX. Iul. MDLXXXIV. Styl. vet. Tuus ex animo A. A. |